117
et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidemquidem om. BHM tribunatu Schütz: triumviratu L in tribunatu iudicaveritiudicaverat BHMG contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere; sed utsed ut L: et ut Bake vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans civis et fortis et in primis Graccho C.Graccho maluit Stangl molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio. SuntSunt... disputando secl. Simon etiam in Gracchum Tuberonis ; is fuitis fuit... disputando secl. Kayser mediocris in dicendo, doctissimus in disputandoSunt... disputando secl. Simon . Tum Brutus:
118
quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur. Vnum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone nullam video fuisse.