108
tum etiam P. Lentulus ille princeps ad rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse eloquentiae dicitur; isdemque temporibus L. Furius Philus perbenepe belle BHM1 Latine loqui putabatur litteratiusqueliteratusque BHMG quam ceteri; P. Scaevola valde.prudenter et acute; paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'. Manilius. Appi Claudi volubilis, sed paulo fervidior oratio. Eratoratio. Erat Friedrich: oratio erat L: oratio. Erant Weidner: erat oratio vwlg. in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius, mediocres oratores; etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi litterarum. Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans ille quidem, sed ut vita sic oratione etiam turbulentus.
109
M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum fregitfregit Victor. Pisanus: fecit L , vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam gentilis, Brute, M. Pennus facetefacete Lambinus: facile L agitavit in tribunatu C. Gracchum, paulumC. Gracchum paulum vulg.: paulum C. Gracchum L aetate antecedens. Fuit enim M. LepidoM. FO: L. C etet secl. vulg. L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit; sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus. Nam de T. FlamininoFlaminino OG: Flaminis C , quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter locutum.