101
is durior. Is vulg.: durioris L soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset— cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse—, is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat. Eius omnis in dicendo facultas historiahistoria L: ex historia vulg. ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae neque nimis est infans neque perfecte diserta.
102
mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium. Is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit. L. Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
103
vtinam in Ti. Graccho Gaioque Carbone talis mens ad rem publicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit: profecto nemo his viris gloria praestitisset. Sed eorum alter propter turbulentissimum tribunatum, ad quem ex invidia foederis Numantini bonis iratus accesserat, ab ipsa re publica est interfectus; alter propter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se a severitate iudicum vindicavit. Sed fuit uterque summus orator.