72
atqui hic Livius [quiqui secl Schütz ] primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autemconditam autem FO: autem conditam codd. quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos sequimur. Est enim inter scriptores de numero annorum controversia. Accius autem a Q. Maximo' quintum consuleconsule M2G2: cos. F: consulem codd. captumcaptum vulg.: capta L Tarento scripsit Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus,
73
docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis IuventatisIuventatis corr. Victorius: lucutatis FOG: luctantis codd. , quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus error Acci fuit, ut his consulibus xl xxx BHMG annos natus Ennius fuerit: quoicui vulg.: quod L fuerit Madvig: fuit L si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.
74
haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibusoratorum... aetatibus secl. Stangl , istam diligentiam esse accommodatam puto.