66
iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen elo- quentiae non habent ? Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autemautem sed. vulg.: interdum autem non satis Martha ] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officiteffecit maluit Schütz Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenesquod ... Demosthenes secl. Schütz ) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
67
sed eaea Bake: et L in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone nene vulg.: non L noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et Lysiae. Laudo.
68
sed cur nolunt CatonesCatones vulg.: Catonis L ? Attico genere dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem; atque utinam imitarentur, nec ossa solum sed etiam sanguinem! Gratum est tamen quod volunt.gratum ... volunt secl. Eberhard —Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato? Antiquior est huius sermo et quaedam horridiora verba. Ita enim tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et adde numeros et ut ut add. vulg. aptior sit oratio, ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones Catoni.