63
catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esse—est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas—et quodam modo est non nulla in eis etiam inter ipsos similitudo. Acuti sunt, elegantes faceti breves; sed ille Graecus ab omni laude felicior. habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat—quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic utiuti Stangl: ut et codd.: et secl. edd. fieri nihil possit valentius; verum est certe genere toto strigo- sior—, sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.
65
catonem vero quis nostro- rum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit ? aut quis novit omnino ? At quem virum, di boni ! mitto civem aut senatorem aut imperatorem; oratorem enim hoc loco quaerimus: quis illo gravior in laudando ? acerbior in vituperando ? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior? Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus. Licet ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint: omnes oratoriae virtutes in eis reperientur.