57
dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud TrasumennumTarsumennum L; cf. Quint. i. 5, 13 sittulerit... sit L: tulit... est Schütz interfectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit. quem vero exstet et de quo sit memoriae proditumde quo ... proditum incl. Jahn eloquen- tem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audi- verit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amici tiae causa esse mentitummentitum L: ementitum Bake .
58
est igitur sic apud ilium in nono ut opinor annali: additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlegaMarcu' Tuditano collega Schutz: Marcus studio collegam L Marci filius— et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima— is dictust ollisdictust ollis Gronovius: dictus L popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabantagitabant Gronovius: agebant L , flos delibatus populi— probe vero;