55
possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatuminclinantem maluit Bake a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabri- cium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur; M'. CuriumM'. Lambinus: M. L et sic ubique , quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit: quod fuitfuit vulg.: fuerit L permagnum nondum lege Maenia lata.
56
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laenalaena BH superscripta veste faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditioneet seditione secl. Ellendt nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihimihi sane nihil B1HM legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad suspicandum.