47
quod idem fecisse Gorgiam, quem singularum rerum laudes vitupera- tionesque conscripsissequem ... conscripsisse Bake: cum ... conscripsisset L , quod iudicaret hoc oratoris esse maxime proprium, rem augere posse laudando vituperan- doque rursus affligere; huic Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta; quo neminem umquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse defenderet, [se audientese audiente damnavit Campe ] locuples auctor scripsit Thucy- dides;
48
nam nam L: tum Eberhard: iam Stangl esse secl. Bake Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse; similiter Isocratem primoprimo secl. Eberhard artem dicendi esse negavisseartem ... negavisse et autem secl. Kayser , scribere autem aliis solitum orationes, quibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasiquasi qui Jahn committeret contra legem 'quo quisa quo quis Jahn iudicio circumveniretur,circumvenietur maluit Martha ' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.