331
sed in te intuens, Brute, doleo, cuius in adulescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae. Hic me dolor tangitangit Corradus , haec curahaec cura FOG: haec me cura BHM sollicitat et hunc mecum socium eiusdem et amoris et iudici. Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus, tibi optamus eam rem publicam in qua duorum generum am- plissimorum renovare memoriam atque auger possis. Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum, tu illuc veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum artium instrumento et isdem artibus decus omne virtutis cum summa eloquentiae laude iunxisses.
332
ex te duplex nos afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te. Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec impor- tuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et effice id quod iam prope modum vel plane potius effeceras, ut te eripias ex ea quam ego congessi in hunc sermonem turba patronorumpatronorum secl. Kayser . Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum. Nam quid tequid te G2: qui te L exercuit Pammenes vir longe eloquentissimus Graeciae? quid illa vetus Academia atque eius heres Aristus hospes et familiaris meus, si qui- dem similes maioris partis oratorum futuri sumus?