41
sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique huncdenique hunc L: demum. Hunc Bake: demum. quem Simon proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante iam GraeciaGraeca maluit Jahn , nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;
42
si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te estest apud te BGHM , Attice, de Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens : tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Corio- lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.