319
cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximummaximum Rau: maxime L in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio. sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorumoratorum Lambinus: oratoriam L verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere.
320
nam is post consulatum—credo quod videretvideret G2: viderit L ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent—summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimatorexistimator codd. det.: aestumator F1B2M2G: exstumator C doctus et intellegens posset cognoscerecognoscere F3: agnoscere Orelli: vix agnoscere Martha: magnum scelus L: ut M: cum Lambinus . Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, tum maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie.