35
tum fuit Lysias ipse quidem in causis forensibus non versatusversatus O2 vetus , sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere. Nam plane quidem perfectum et quoicui vulg.: quo FO: cui quo G1: in quo codd. nihil admodum desit Demosthenem facile dixeris. Nihil acute inveniri potuit in eishis B1H causis quas scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole, nihil versute, quod ille non viderit; nihil subtiliter dicidicit maluit Eberhard , nihil presse, nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius; nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel ver borum gravitate vel sententiarum, quo quicquam essetesset L et Charisius: exstet Stangl elatius.
36
huic Hyperides proximus et Aeschines fuit et Lycurgus et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta, Demades aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc copiam; et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in quain quo maluit Reiz naturalis inesset, non fucatus nitor.
37
phalereus enim successit eis seni- bus adulescens eruditissimus ille quidem horum omnium, sed non tam armis institutus quam palaestrapalaestrae Lambinus . Itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. Proces serat enim in solem et pulverem, non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.