283
sed ad Calvum—is enim nobis erat propositus—revertamur; qui orator fuitfuit Corradus: fuisset L: fuisset †Friedrich: cum fuisset Schütz: cum esset Piderit cum litteris eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquamn scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebatdependebat L: corr. F2O2 al. . Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a a add. vulg. multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
284
tum Brutus: Atticum se, inquit, Calvus noster dici oratorem volebat: inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur. Dicebat, inquam, ita; sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem. In- sulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat. Haec omnium debet oratorum eadem esse sententia.