281
cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summanr amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viriut reliqui clariores viri L: secl. Weidner: ut reliqui maiores, clari viri Jahn . Quae quidem etiam cum P. Crasso M. F., cum cum add. vulg. initio aetatis ad amicitiam se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum vehementer hortarer ut eam laudis viam rectissimam esse 282 duceret quam maiores eius ei tritam reliquissent. Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planequeperfecte litteratus Stangl: notavit lacunam Jahn eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia; praetereaque sine adrogantia gravis esse videbatur et sine segnitia verecundus. Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitaeinsolitae L: non insolitae edd. vett.: insitae Campe adulescentibus gloriae; qui quia navarat miles operam imperatori, imperatorem se statim esse cupiebat, cui munerimuneri vulg.: munere L mos maiorummaiorum vulg.: malorum L aetatem certam, sortem incertam reliquit. Ita gravissumo suo casu, dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum in ventus est dissimillimus.