268
duo praeterea Lentuli consulares, quorum Publius ille nostrarum iniuriarum ultor, auctor salutis, quicquid habuit, quantumcumque fuit, illud totum habuit e disciplina; instrumenta naturae deerant; sed tantus animi splendor et tanta magnitude ut sibi omnia, quae clarorum virorum essent, non dubitaret asciscere eaque omni dignitate obtineret. L. autem Lentulus satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non ferebat laborem; vox canora, verba non horrida sane, utut L: at Weidner plenaplena L: plane O1: plene G essetesset secl. Schütz: et Weidner animi et terrorisfervoris Purgold: horroris C oratio; quaereres in iudiciis fortasse melius, in re publica quod erat esse iudicares satis.
269
Ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo; de re publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit, effrenatus et aceracerrimus F nimis, sed bene iuris publici leges atque instituta cognoverat.
269
Hoc loco Atticus: Putarem te, inquit, ambitiosum esse, si, ut dixisti, ei quos iam diu conligis viverent. Omnis enim commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, ut mihi imprudens M. Servilium praeterisse videare.
270
non, inquam, ego istuc ignoro, Pomponi, multos fuisse qui verbum numquam in publico fecissent, cum melius aliquanto possent quam isti oratores quos conligo dicere; sed his comme- morandis etiam illud adsequor, ut intellegatis primum ex omni numero quam non multi ausi sint dicere, deinde ex eis ipsis quam pauci fuerint laude digni.