259
T. Flamininum, qui cum Q. Metello consul fuit, pueri vidimus: existimabatur bene LatineLatine loqui maluit Kayser , sed litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam confecerat. Cotta, quiqui Ernesti: quia L se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem pervenerat. Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidemquidem L: quadam Manutius accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur. Quidnam istuc est? inquit Brutus; aut quis est iste
260
C. Rusius? Et ille: Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. HirtiliumChirtilium L: C. Herennium Martha Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina. tum C. Rusius: Circumvenior, inquit, iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicatdicat vulg.: dicas L nescio; metuo insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.