257
M'. Curi.' Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignariumtignarium G2: tignuarium L . Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.
258
sed perge, Pomponi, de Caesare et redde quae restant.
258
Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae consuetudinis. Mitto C. Laelium P. ScipionemP. F2G2M: Pilum F1OBH: P. ilium Stangl : aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi—nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus—sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbariesaliqua barbaries O2G2 al.: aliqua barbari in L: aliqua barbaria Martha domestica infuscaverat, recte loquebantur. Sed hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in Graecia. Confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diversis locis. Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquamtanquam Manutius: quam tum F: quantum OG: quam C obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula.