242
eodem tempore C. L. Caepasii fratres fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, quae— stores celeriter facti sunt, oppidano quodam et incondito genere dicendi. Addamus huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat, praebebat populo cum multa concursatione magnoque clamore. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi quasi secundarum. Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorummultorum secl. Gruter oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire.
243
His enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum—sine doctrina, sine ingenio— aliquem numerum pervenerat. Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.