223
Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibuscontionibus vulg.: cognitionibus L . Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiametiam M. Stangl Palicanus auribus imperitorum.
224
Et quoniam huius generis facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L. Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est; magis specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae. Longe autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. Is ex summis et fortunae et vitae sordibus in praeturain summis... ex praetura maluit Campe in praetura secl. Schenkl: paene cons. f. est [si... esset] nam... devinxerat [is... interfectus] Eberhard consul factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset. Nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio legis devinxerat. Is praetoris praetor L: igitur pr. Stangl eodem die quo Saturninus tribunus plebis Mario et Flacco .consulibus publice est interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.