19
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave. Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, autaut om. P circumscriptione conclusaconclusa vulg.: concisa P aut intermissione aut concisione verborum; obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum. Brevitas autem conficitur simplicibus verbis, semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas serviendo. Probabile autem genus est orationis, si non nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio— nibus hominum ac moribus.
20
inlustris est autem oratio, si et verba gravitate delecta ponuntur et translata et supralataet supralata om. P et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque imitationeatque imitatione om. P codd. dett. (Fredrich confert Quint. viii. 3. 43) rerum non abhorrentia. Est enim haec pars orationis, quae rem constituat paene ante oculos; isis vulg.: iis P: his codd. enim maxime sensus attingitur, sed et ceteri tamen et maxime mens ipsa moveri potest. Sed quae dicta suntsunt om. P de oratione dilucida, cadunt in hanc inlustrem omnia. Est enim plus aliquanto inlustre quam illud dilucidum. Altero fit ut intellegamus, altero ut videre videamur.