Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
136 ille autem qui se sententia legis et voluntate defendet in consilio atque in mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim legis positam esse defendet quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne deverticula peccatis darentur atque ut ex facto cuiusque iudex legis mentem interpretaretur. Deinde erit utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbeturpropendetur P: perpendetur p , si verbis legum ac non sententiis pareatur.
137 deinde genus eius modi calliditatis et calumniae trahatur in odium iudicis cum quadam invidiosa querella. Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum. Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur.
138 nam quibus locis in ambiguo defendimus eam significationem quae nos adiuvat, eisdem in contrariis legibus nostra lex defendenda est. Deinde est efficiendum, ut alterius scripti sententiam alterius verba defendamus. Ita quae modo de scripto sententiaque praecepimus, eadem huc omnia transferemus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme