Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
122 in confirmandis autem nostris argumentationibus infirmandisquefirmandis l: confirmandis vulg. contrariis saepe erunt accusatori motus animorum incitandi, reo mitigandi. Atque hoc quidem utrique maxime in peroratione faciendumhoc ... faciendum P: haec ... facienda codd. dett. ; alteri frequentatione argumentorum et coacervatione universa; alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.
123 C. Scire mihi iam videor quem ad modum coniectura tractanda sit. Nunc de definitione audiamus. P. Communia dantur in isto genere accusatori defensorique praecepta. Vter enim definiendo describendoque verbo magis ad sensum iudicis opinionemque penetrarit et uter ad communem verbi vim et eandem, quam eius verbi praeceptionemet eandem quam eius vorbi pr. Friedrch: et ad eam p. quam vulg. incohatam habebunt in animis ei qui audient, magis et propius accesserit, is vincat necesse est. Non enim argumentando tractatur hoc genus,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme