120
consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibisi sibi vulg.: si om. cod. f cum accusatore communia esse etesse et Sauppe: esse P: essent codd. deft. pro periculo potius quam contra salutem valere debere; testiumque et quaestionum genus universum et quod poterit in singulis exex om. P reprehensionis locis de quibus ante dictum est refelletrefellet vulg.: refelletur P .
121
harum causarum principia suspiciosa ad acerbitatem ab accusatore ponentur, denuntiabiturque commune insidiarum periculum excitabunturque animi, ut attendant. A reo autem querella conflati criminis conlectarumque suspicionum et accusatoris insidiae et item commune periculum proferetur animique ad misericordiam adlicientur et modice benevolentia iudicum conligetur. Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negoti suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus. Defensoridefensoris codd. dett. aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus erunt casusque narrandi.