Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
115 quae si non erunt, tamen causis ipsis et efficiendi facultatibus niti oportebit, adiuncta illa disputatione communi, non fuisse ilium tam amentem, ut indicia facti aut effugere aut occultare non possetpossit P , ut ita apertus esset, ut locum crimini relinqueret. Communis ille contra locus, audaciam temeritati, non prudentiae esse coniunctam.
116 sequitur ille autem locus ad augendum, non esse exspectandum, dum fateatur; argumentis peccata convinci; et hic etiam exempla ponentur.
117 atque haec quidem de argumentis. Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere non posse; deinde singuli laudentur—quae autem essent laudabilia dictum est—; deinde argumento etiam firmo, quia tamen saepe falsum est, posseposse P: potuisse codd. dett. recte non credi; viro bono et firmo sine vitio iudicis non posse non credi. Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusquecuiusque codd.: huius P rei locupletissimos tests, qui id, quodquod P: de quo codd. agatur, facillimefacile P scire possint. Sin quaestiones habitae aut postulatio, ut habeantur, causam adiuvabunt, confirmandum primum genus erit quaestionum; dicendum de vi doloris, de opinione maiorum, qui rem totam, nisi probassent, certe repudiassent;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme