Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
111 quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse diciturdicitur vulg.: dicatur P ; quod fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur. SpectantSpectant nescio quis apud Lambinum: spectantur vulg. etiam ad causam facti motus animorum,
112 si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si insipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculipericulum P vel in longinquum tempus differendideferendi P ; aut si iudici poena levior quam facti praemium; aut si facinoris voluptas maior quam damnationis dolor.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme