102
ita primus ille status et quasi conflictio cum adversario coniectura quadam, secundus autem definitione aut descriptione atque informatione verbi, tertius aequi et recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus est. Et quoniam semper is qui defendit non solum resistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti; secundus, quod non sit in re quod ab adversario ponatur in verbo; tertius, quod idid om. P rectumrectum P: recte factum b etc. esse defendat quod sine ulla nominis controversia factumesse... factum om. P esse esse add. Friednrch fateaturfateatur P: fatetur vulg. .
103
deinde uni cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod, si non esset in accusatione, causa omnino esse non posset. Itaque ea quae sic referuntur continentia causarum vocen tur; quamquam non ea magis quae contra rationes defensionis adferuntur quam ipsae defensionisdefensionis vulg.: defensiones et P rationes continent causas. Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn, quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet; firmamentun autem, quod contra ad labefactandam rationed refertur, sine quo accusatio stare non posset.