92
sed apud homines bene institutos plurimum de laude et de honestate dicemus maximeque ea virtutum genera tractabimus quae in communi hominum utilitate tuenda augendaque versantur. Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur; addantur etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo est enim tam agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia tamen et dedecus magnopere moveat. Qua re quid ad utilitatem spectet ex his quae dicta sunt reperietur;
93
quid autem possit efficipossit effici necne possit vulg.: effici necne possit om. P , in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae quamque rem efficiant est videndum. Causarum autem genera sunt plura. Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt, aliae quae vim ad conficiendum aliquam adferunt. Itaque illae superiores conficientes vocentur, hae reliquae ponantur in eo genere, ut sine his confici non possit.
94
conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam; cuius vis generis varia est et saepe aut maior aut minor, ut etiam ea quae maximam vim habet sola saepe causa dicaturut... dicatur om. P etc. Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes vocantur. Cum autem quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad adsentiendum impellit animos.