80
sunt autem alii quidam fictificti P: perfecti vulg.: del. Lambinus animi habitus ad virtutem quasi praeculti et praeparati rectis studiis et artibus, ut in suis rebus studia litterarum, ut numerorum ac sonorum, ut mensurae, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum; in communibus propensiora studia in aliquo genere virtutis praecipue colendo aut divinis rebus deserviendo aut parentibus amicis hospitibus praecipue atque insigniter diligendis. Atque haec quidem virtutum. Vitiorum autem sunt genera contraria.
81
cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea nos vitia quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimisnimis Orelli: animis codd. extollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanisimmanis vulg.: inanis P et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum etet om. P hanc oratoriam vim inanis quaedam profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur ea quae sunt in eodem genere nimia.