Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
76 est igitur vis virtutis duplex: aut enim scientia cernitur virtus aut actione. Nam quae prudentia, quae calliditas quaeque gravissimo nomine sapientia appellatur, haec scientia pollet una. Quae vero moderandis cupiditatibus regendisque animi motibus laudatur, eius est munus in agendo; cuicui vulg.: quo P: fortasse> legendum quoi temperantiae nomen est. Atque illa prudentia in suis rebus domestica, in publicis civilis appellari solet.
77 temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est duobusque modis in rebus commodisin rebus commodis om. P cernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo. In rebus autemautem om. P incommodis est itidem duplex: nam quae venientibus malis obstat, fortitudo, quae quod iam adest tolerat et perfert, patientia nominatur. Quae autem haec uno genere complectitur, magnitude animi dicitur; cuius est liberalitas in usu pecuniae simulque altitudo animi in capiendis incommodis et maxime iniuriis et omne quod est eius generis grave sedatum non turbulentumgrave ... turbulentum secl. Lambinus: non turbulentum om. P .

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme