7
C. Quae sunt quae dicis insita? P. Quae iuraiura P: iure codd. delt.: om. vulg. infixa sunt rebus ipsis, ut definitio, ut contrarium, ut ea quae sunt aut ipsi aut contrario eius aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea; ut ea quae sunt quasi coniuncta aut quaeaut quae P: aut ea p: aut ut ea Lambinus quasi pugnantia inter se; ut earum rerum de quibus agitur causae; ut causarum eventus, id est, quae sunt effecta de causis; ut distributiones, ut genera partium generumve partes; ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argumenti; ut rerum contentiones, quid maius, quid par, quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates comparantur.
8
C. Omnibusne igitur ex istis locis argumenta sumemus? P. Immo vero scrutabimur et quaeremus ex omnibus, sed adhibebimus iudicium, ut levia semper eiciamus, non numquam etiam communia praetermittamus et non necessaria. C. Quoniam de fide respondisti, volo audire de motu. P. Tu loco quidem quaeris, sed plenius quod vis explicabitur, cum ad orationis ipsius quaestionumque rationem venero.