70
P. Ac laudandi vituperandique rationes, quae non ad bene dicendum solum sed etiam ad honeste vivendum valent, exponam breviter atque a principiis exordiar et laudandi et vituperandi.
71
omnia enim sunt profecto laudanda quae coniuncta cum virtute sunt, et quae cum vitiis vituperanda. Quam ob rem finis alterius est honestas alterius turpitude. Conficitur autem genus hoc dictionis narrandis exponendisque factis, quod sine ullis argumentationibus ad animi motus leniter tractandos magis quam ad fidem faciendam aut confirmandam accommodatur. Non enim dubia firmantur, sed ea quae certa aut pro certis posita sunt augentur. Quam ob rem ex eis quae ante dicta sunt et narrandi et augendi praecepta repetentur.
72
et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione etin eis ornata oratione et Friedrich: eis in oratione vulg. (in iis P) singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatis—id fit, si factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur—, et ipsaet in ipsa codd. dett. constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi verborum modo.