Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
68 atque haec fere est partitio consultationum. C. Cognovi, sed quae sit ratio in his inveniendi et disponendi requiro. P. Quid, tutu om. P aliamnequidne P censes ac nonac non Stroebel: annon P: et non codd. eandem quae est exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et ad inveniendum ducantur omnia? Conlocandi autem quae est exposita in aliis ratio, eadem huc transferetur.
68 C. Cognita igitur omni distributione propositorum causarum nobis genera et praecepta restant.
69 P. Admodum. Et earum quidem forma duplex est: quarum altera delectationem sectatur auriumaltera ... aurium om. P , altera, iusalterius codd. dett. ut obtineat probet efficiat quod agit, unde omnis est suscepta contentio. Itaque illud superius exornatio dicitur: quod cum latum genus esse potest saneque varium, unum ex eo deligimus, quod ad laudandos claros viros suscipimus et ad improbos vituperandos. Genus enim nullum est orationis quod aut uberius ad dicendum aut utilius civitatibus esse possit aut in quo magis orator in cognitione virtutum vitiorumque versetur. Reliquum autem genus causarum aut in provisione posteri temporis aut in praeteriti disceptatione versatur; quorum alterum deliberationis est alterum iudici.
70 ex qua partitione tria genera causarum exstiterunt: unum, quod a meliore parte laudationis est appellatum, deliberationis alterum, tertium iudiciorum. Quam ob rem de primo primum, si placet, disputemus. C. Mihi vero placet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme