Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
57 proprius locus est augendi in his rebus aut amissis aut amittendi periculoProprius ... periculo secl. Friedrich . Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser. Et hoc totum est quodest quod P: quidem vulg. moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimiturexprimitur P: exprimatur vulg. breviter. Cito enim exarescit lacrima, praesertim in alienis malis. Nec quicquam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia; hic autem locus grandia requirit.
58 illud iam sit iudici, quo quaque in causa genere utamur augendi. In illis enim causis quae ad delectationemdeliberationem P exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspectationem admirationem voluptatem; in cohortationibus autem bonorum et malorum enumerationes et exempla valent plurimum. In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam, reo plerumque quae ad misericordiam pertinent: non numquam tamen et accusator misericordiam movere debet et defensor iracundiam.
59 enumeratio reliqua est, laudatori numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae diffidas eorum apud quos agas, vel intervallo temporis vel longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis et breviter expositis vim est habitura causa maiorem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme