Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
55 rerum autem amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus, e quibus illa quae dicta sunt ad fidem: maximeque valent et definitioneset definitiones valent vulg.: transposuit Fredrich conglobatae et consequentium frequentatio et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium rerum conflictioconflictatio P Lambinus (cf. §104) et causae eaque quae sunt orta de causis, maximeque similitudines et exempla; fictae etiam personae, muta denique loquantur, omninoque ea sunt adhibenda, si causa patitur, quae habentur magna, quorum est duplex genus.
56 alia enim natura magna videntur, alia usu; natura, ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt; usu, quae videntur hominibus aut prodesse aut obesse vehementius, quorum sunt genera ad amplificandum tria. Nam aut caritate moventur homines, ut deorum, ut patriae, ut parentum; aut amore, ut fratrum, ut coniugum, ut liberorum, ut familiarium; aut honestate, utut (ante fam. ) om. P virtutum maximeque earum quae ad communionem hominum et liberalitatem valent. Ex his et cohortationes sumuntur ad ea retinenda et in eos a quibus ea violata sunt odia incitantur, et miseratio nascitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme