Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
47 est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, utut om. P cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus, non semper a proposito ordientes; et si non omnia disputando confirmabimus breviterque interdum quae erunt satis aperta ponemus; quodque ex eis efficietur, si id apertum, non habebimus necesse semper concludere.
48 C. Quid illa quae sine arte appellantur, quae iamiam om. Piderit dudum adsumpta dixisti, ecquonam modoecquonam modo p: quonam modo P: ex quonam modo et quonam loco codd. deft. ecquonam loco artis indigent? P. Illa vero indigent nec eo dicuntur sine arte, quod ita sint, sed quod ea non parit oratoris ars, sed foris ad se delata tamen arte tractat, et maxime in testibus.
49 nam et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe dicendum est et argumenta rerum esse propria, testimonia autem voluntatum; utendumque exemplis, si quissi quis P: quibus vulg. testibus creditum non sit; et de singulis testibus, si natura vani, si leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia impulsi, si praemio, si gratia adducti; comparandique cum superiore auctoritate testium, quibus tamen creditum non sit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme