Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
45 C. Quoniam unde inveniuntur quae ad fidem pertinent habeo, quem ad modum in dicendo singula tractentur exspecto. P. Argumentationem quaerere videris, quae est argumenti explicatio; quae sumpta ex locis eis qui sunt expositi conficienda et distinguenda dilucide estquae ... est secl. Ernesti: om. codd. non nulli . C. Plane ipsum istucipsum istuc ed. Norimb.: ipsum igitur est tune P requirorequiro P: desidero vulg. .
46 P. Est ergo, ut supra dictum est, explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias quod aut dubium aut minus probabile per se videtur. Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum ad fidem derecto spectat, alterum se inflectit ad motum. Derecto igiturderecto igitur Friderich: de re igitur P: dirigitur vulg. , cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus nitereturuteretur Lambinus , atque his confirmatis ad propositum sese rettulit atque conclusit. Illa autem altera argumentatio quasi retro et contra prius sumit quae vult eaque confirmat, deinde id quod proponendum fruit permotis animis iacit ad extremum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme