37
in temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur; in his ipsis vetusta recentia instantia paulo post aut aliquando futura. Insunt etiam in temporibus illa quae temporistemporis vulg.: temporibus P quasi naturam notant, ut hiemps, ut aestas, autver aestas autumnus codd. dett. anniaut anni vutg.: ut anni P tempora, ut mensis, ut dies, ut nox hora tempestas, quae sunt naturalia; fortuita autem sacrificia, festi dies, nuptiae.
38
iam facta et eventus aut consili sunt 38 aut imprudentiae, quae est aut in casu aut in quadam animi permotione; casu, cum aliter cecidit quamquam P: ac codd. dett. putatum est; permotione, cum aut oblivio aut error aut aliqua metus aut cupiditatis causa permovit. Sit etiam in imprudentia necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et malarum tria genera sunt; nam aut in animis aut in corporibus aut extra esse possunt. Hac igitur materie ad argumentum subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id quod ageturagitur P ex singulis coniectura capienda.
39
est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum cruor clamor auditusauditus vulg.: eiulatus cod. Vit. corr. titubatio permutatio coloris, oratio inconstans, tremor eorumeorum vulg.: et eorum codd. dett.: an corporis? Friedrich , aliorum quid quodaliorum quid quod p: aliorum quidquid P: aliquid quod vulg. sensu percipi possit; etiam, si praeparatum aliquid, si communicatum cum aliquo, si postea visum auditum indicatum.