Thesauros Literature rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
28 C. Perge igitur ordine quattuor mihi istas partis explicare. P. Faciam et a principiis primum ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus ipsis. Sumuntur autem trium rerum gratia: ut amice, ut intellegenter, ut attente audiamur. Quorum primus locus est in personis nostris disceptatorum adversariorum; ee om. P quibus initia benevolentiae conciliandae comparantur aut meritis nostris aut dignitate aut aliquo genere virtutis et maxime liberalitatis offici iustitiae fidei; contrariisque rebus in adversarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda; et si in nos aliquod odium offensiove conlatacollocata P sit, ea tollenda minuendave aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando.
29 intellegenter autem ut audiamur et item attente, ab ipsis rebus ordiendum est. Sed facillime discit auditor et quid agatur intellegit, si complectare in principio genus naturamque causae, si definias, si dividas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam multitudine; quaeque mox de narratione dilucida dicentur, eadem etiam huc poterunt recte transferritraferri Stroebel: ferri P: referri sive conferri codd. dett. .

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme