Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 3

228 Edidi, quae potui, non ut volui, sed ut me temporis angustiae coegerunt; scitum est enim causam conferre in tempus, cum adferre plura, si cupias, non queas.' 'Tu vero' inquit Catulus 'conlegisti omnia, quantum ego possum iudicare, ita divinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed eos ipsos haec docere posse videare; me quidem istius sermonis participem factum esse gaudeo; ac vellem ut meus gener, sodalis tuus, Hortensius, adfuisset; quem quidem ego confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione complexus es, excellentem fore.'
229 Et Crassus 'fore dicis?' inquit, 'ego vero esse iam iudico et tum iudicavi, cum me consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam magis, cum pro Bithyniae rege dixit. Quam ob rem recte vides, Catule; nihil enim isti adulescenti neque a natura neque a doctrina deesse sentio:
230 quo magis est tibi, Cotta, et tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum; non enim ille mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari; cui quamquam faveo, tamen illum aetati suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum est.' 'Sed iam surgamus' inquit 'nosque curemus et aliquando ab hac contentione disputationis animos nostros curamque laxemus.'
← Previous 92 / 92

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme