Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 3

226 'Ego vero,' inquit Crassus 'ac doleo quidem illos viros in eam fraudem in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur et ea in civitate ratio vivendi posteritati ostenditur, ut eorum civium, quos nostri patres non tulerunt, iam similis habere cupiamus.' 'Mitte, obsecro,' inquit 'Crasse,' Iulius 'sermonem istum et te ad Gracchi fistulam refer; cuius ego nondum plane rationem intellego.'
227 'In omni voce' inquit Crassus 'est quiddam medium, sed suum cuique voci: hinc gradatim ascendere vocem utile et suave est (nam a principio clamare agreste quiddam est), et idem illud ad firmandam est vocem salutare; deinde est quiddam contentionis extremum, quod tamen interius est, quam acutissimus clamor, quo te fistula progredi non sinet, et iam ab ipsa contentione revocabit; est item contra quiddam in remissione gravissimum quoque tamquam sonorum gradibus descenditur. Haec varietas et hic per omnis sonos vocis cursus et se tuebitur et actioni adferet suavitatem. Sed fistulatorem domi relinquetis, sensum huius consuetudinis vobiscum ad forum deferetis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme