Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 3

215 Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus; verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda.
216 Omnis enim motus animi suum quendam a natura habet vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et eius omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae. Nam voces ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum respondeant, acuta gravis, cita tarda, magna parva; quas tamen inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leve asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum;
217 nullum est enim horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur. Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores. Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum, crebro incidens:
217 ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser
217 mandarem natos
217 et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti
217 segregare abs te ausu's ausus es
217 et
217 ecquis hoc animadvortet? vincite
217 et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile, plenum, interruptum, flebili voce:
217 quo nunc me vortam? quod iter incipiam ingredi?
217 domum paternamne? anne ad Peliae filias?
217 et illa
217 o pater, o patria, o Priami domus!

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme