Book 3
166
Modus autem nullus est florentior in singulis verbis neque qui plus luminis adferat orationi; nam illud, quod ex hoc genere profluit, non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit:
166
neque me patiar
166
iterum ad unum scopulum ut olim classem Achivom offendere. atque illud,
166
erras, erras; nam exsultantem te et praefidentem tibi
166
repriment validae legum habenae atque imperi insistent iugo.
167
Sumpta re simili verba illius rei propria deinceps in rem aliam, ut dixi, transferuntur. Est hoc magnum ornamentum orationis, in quo obscuritas fugienda est; etenim hoc fere genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata; non est autem in verbo modus hic, sed in oratione, id est, in continuatione verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo quandam fabricationem habet sed in oratione:
167
Africa terribili tremit horrida terra tumultu; pro Afris est sumpta Africa, neque factum est verbum, ut "mare saxifragis undis"; neque translatum, ut "mollitur mare"; sed ornandi causa proprium proprio commutatum:
167
desine, Roma, tuos hostis et
167
testes sunt campi magni
167
Gravis est modus in ornatu orationis et saepe sumendus; ex quo genere haec sunt, Martem belli esse communem, Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro vino, Neptunum pro mari, curiam pro senatu, campum pro comitiis, togam pro pace, arma ac tela pro bello;