Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 3

143 quem si patiuntur eundem esse philosophum, sublata controversia est; sin eos diiungent, hoc erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia; quae quamvis contemnatur ab eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus adferre videatur.' Haec cum Crassus dixisset, parumper et ipse conticuit et a ceteris silentium fuit.
144 Tum Cotta 'equidem,' inquit 'Crasse, non possum queri, quod mihi videare aliud quiddam, id quod non susceperis, disputasse; plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat tributum a nobis ac denuntiatum; sed certe ut eae partes fuerunt tuae, de inlustranda oratione ut diceres, et eras ipse iam ingressus atque in quattuor partis omnem orationis laudem discripseras, cum de duabus primis nobis quidem satis, sed, ut ipse dicebas, celeriter exigueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quem ad modum primum ornate, deinde etiam apte diceremus:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme