Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 3

116 Consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur; nam aut simplex est disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria, aut ex comparatione, laus an divitiae magis expetendae sint; simplicium autem sunt tres modi: de expetendis fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num fugienda paupertas; de aequo aut iniquo, ut aequumne sit ulcisci iniurias etiam propinquorum; de honesto aut turpi, ut hoc, sitne honestum gloriae causa mortem obire.
117 Comparationis autem duo sunt modi: unus, cum idemne sit an aliquid intersit quaeritur; ut metuere et vereri, ut rex et tyrannus, ut adsentator et amicus; alter, cum quid praestet aliud alii quaeritur, ut illud, optimine cuiusque sapientes an populari laude ducantur. Atque eae quidem disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic fere a doctissimis hominibus describuntur.
118 Quae vero referuntur ad agendum, aut in offici disceptatione versantur, quo in genere quid rectum faciendumque sit quaeritur, cui loco omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta, aut in animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda tollendave tractantur. Huic generi subiectae sunt cohortationes, obiurgationes, consolationes, miserationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme