Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

244 In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut sententiae quodam acumine movetur; sed ut in illo superiore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est. Qui igitur distinguemus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum Granium aut Vargulam amicum meum? Non me hercule in mentem mihi quidem venit: sunt enim dicaces; Granio quidem nemo dicacior. Hoc, opinor, primum, ne, quotienscumque potuerit dictum dici, necesse habeamus dicere.
245 Pusillus testis processit. "Licet" inquit "rogare?" Philippus. Tum quaesitor properans "modo breviter." Hic ille "non accusabis: perpusillum rogabo." Ridicule. Sed sedebat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis est risus in iudicem conversus; visum est totum scurrile ridiculum. Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia;
246 ut iste, qui se vult dicacem et me hercule est, Appius, sed non numquam in hoc vitium scurrile delabitur. "Cenabo" inquit "apud te," huic lusco familiari meo, C. Sextio; "uni enim locum esse video." Est hoc scurrile, et quod sine causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis luscos conveniret; ea, quia meditata putantur esse, minus ridentur: illud egregium Sexti et ex tempore "manus lava"

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme