Book 2
222
dicere enim aiunt Ennium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine. Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque elusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
223
Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam multa de amisso patrimonio dixit! Atque illa brevia, cum ille diceret se sine causa sudare, "minime" inquit "modo enim existi de balneis." Innumerabilia alia fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua: cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit.