Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

213 In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda sunt et exitus item spissi et producti esse debent. Nam neque adsiliendum statim est ad genus illud orationis; abest enim totum a causa et homines prius ipsum illud, quod proprium sui iudici est, audire desiderant; nec cum in eam rationem ingressus sis, celeriter discedendum est;
214 non enim, sicut argumentum, simul atque positum est, adripitur alterumque et tertium poscitur, ita misericordiam aut invidiam aut iracundiam, simul atque intuleris, possis commovere: argumentum ratio ipsa confirmat idque, simul atque emissum est, adhaerescit; illud autem genus orationis non cognitionem iudicis, sed magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis nemo potest;
215 qua re qui aut breviter aut summisse dicunt, docere iudicem possunt, commovere non possunt; in quo sunt omnia.
215 Iam illud perspicuum est, omnium rerum in contrarias partis facultatem ex eisdem suppeditari locis. Sed argumento resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa sumuntur, reprehendendis aut demonstrando, id, quod concludere illi velint, non effici ex propositis nec esse consequens, aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam partem, quod sit aut gravius aut aeque grave.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme