Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

193 volumus haberi, existimare non possumus—sed, ut dixi, ne hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae? Tamen in hoc genere saepe ipse vidi, ut ex persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur †spondalli illa dicentis: segregare abs te ausu's ausus es aut sine illo Salamina ingredi? neque paternum aspectum es veritus? Numquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus furere luctu fili videretur; at idem inflexa ad miserabilem sonum voce, cum aetate exacta indigem liberum lacerasti, orbasti, exstinxti; neque fratris necis, neque eius gnati parvi, qui tibi in tutelam est traditus, flens ac lugens dicere videbatur; quae si ille histrio, cotidie cum ageret, tamen recte agere sine dolore non poterat, quid Pacuvium putatis in scribendo leni animo ac remisso fuisse?
194 Fieri nullo modo potuit. Saepe enim audivi poetam bonum neminem—id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt—sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam adflatu quasi furoris. Qua re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme