Book 2
117
ita in superiore genere de tractandis argumentis, in hoc autem etiam de inveniendis cogitandum est. Atque isti quidem, qui docent, cum causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum copiam suggerunt; quod etiam si ad instituendos adulescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita causa sit, habeant quo se referant, unde statim expedita possint argumenta depromere, tamen et tardi ingeni est rivulos consectari, fontis rerum non videre, et iam aetatis est ususque nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia manent videre.
118
Et primum genus illud earum rerum, quae ad oratorem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum ad omnem usum similium rerum esse debebit; nam et pro tabulis et contra tabulas et pro testibus et contra testis et pro quaestionibus et contra quaestiones et item de ceteris rebus eiusdem generis vel separatim dicere solemus de genere universo vel definite de singulis temporibus, hominibus, causis; quos quidem locos—vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico—multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis.
119
Longum est enim nunc me explicare, qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, quaestiones oporteat. Haec sunt omnia ingeni vel mediocris, exercitationis autem maximae; artem quidem et praecepta dumtaxat hactenus requirunt, ut certis dicendi luminibus ornentur.